Liber Regum Tertius*

Caput 6: Versus 36

Aedificavit atrium.BEDA ubi supra, cap. 16.De interiori atrio breviter loquitur, etc., usque ad unde sequitur:Aedificavit atrium interius tribus ordinibusI Cor. 2..Et uno ordine.Unus ordo lignorum cedri bona est operatio sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus adjectione fides, spes, et charitas vera esse non potest. Ligna enim cedri propter odoris gratiam et imputribilem naturae potentiam, perseverantiam, et famam piae actionis designant. Usque ad hoc atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe, charitate et opere, Deo placere appetunt, hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere auditoribus possint:Imitatores mei estote sicut et ego ChristiI Cor. 4.; et:Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saeculariaIbid. 6..
(* Traductions européennes)